- PICTANCIA
- PICTANCIAapud Vincentium Belvac. l. 32. c. 49. Aquam etiam puram frequentius bibebant et quandoque pro magna pictancia mixtam velacetô vel lacte, nullâ de vino factâ mentione.Caesarium item, l. 8. c. 94. Dum —— a celleraria per totum conventum pictancia, i. e. ova frixa dividerentur — invisibilem ei pictanciam misit, — quod omnibus diebus vitae suae pictantiis omnibus carere vellet: Portio est monachica, in esculentis, ad valorem unius pictae, lautior pulmentis, quae ex oleribus erant; cum Pictanciae essent de piscibus. Apud Uldalricum, Consuetud. Cluniac. l. 2. c. 35. alibique passim Pitancia dicitur, quod ad Gallicum Pite magis accedit. Unde impingere ait Car. du Fresne, qui a Ptetate; vel a pitissando, vel etiam a pittacio, deducunt vocem, ita ut Canonicis et Praebendariis, uti olim militibus, secundum porrecta illis pittacia, erogarentur species annonariae, panis, vinum, lardum, caro etc. vel quod in tabella seu pittacio describeretur, quam quisque sportulam et portionem esset suscepturus. Istiusmodi pitancias singulis Monachis distribuendi munus qui habebat, Pictanciarius dictus est. Charta A. C. 1292.Idem Abbas assignavit pitanciariae certos reditus ad summam 8. librarum et 14. so. lidorum et 2. denariorum, talimodô disponendam, videlicet quod Pitantiarius ministret inde Conventui singulis annis in anniversario suo vinum, piscem et species: scilicet cuilibet de Conventu unam caritatem integram boni vini et unum ferculum boni piscis et species, per visum Subprioris, etc. apud Ingulfum, memoratum Car. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.